Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.12.1 Cic. Fam. 8.12.3 (English) >>Cic. Fam. 8.13.1

8.12.2 Quid ergo est? tamen cum eius aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum. Posteaquam illum ne cui satisfaceret quidem me dignum habere sensi, malui collegiae eius, homini alienissimo et mihi propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae vultum subire. Id postquam resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. postea non destitit accersere Polam Servium accusatorem, mire cum Domitio consilia. 8.12.3 quibus cum parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me voluerunt qua dicere non poterant ; insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi. quod melius caderet nihil vidi ; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere.

8.12.4 conturbat me mora servi huius qui tibi litteras attulit ; nam acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit. quid tibi scribam nescio. scis Domitio comitiorum diem timori esse. te exspecto valde et quam primum videre cupio. A te peto ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.12.1 Cic. Fam. 8.12.3 (English) >>Cic. Fam. 8.13.1

Powered by PhiloLogic